#Act. II#cap. II#Psal. XV#Psal. CIX
Viri Israelitae, quibus specialiter locuti sunt prophetae, audite verba haec, id est intelligite jam completum esse, quod prophetavit Joel, de Spiritus sancti missione, quia missus est Spiritus sanctus ab eo, quem vos interemistis, qui, alto consilio paternae dispensationis, traditus est in manus vestras, quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni. Vel quantum ad ipsum, quem dolores poenarum inferni non laeserunt, vel quantum ad alios, qui per eum ab inferni doloribus absoluti sunt, quod palam est ex Graeco, ubi dicitur: Solvens per ipsum dolores mortis. Quod autem a Deo suscitatus sit probat per prophetam David. Et ponit plures versus Psalmi. Sed ad haec probandum, sufficit ille solus. Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Sunt enim verba Christi ad Patrem, quasi dicat: Non patieris, o Pater, animam meam ad inferos descendentem, ibi detineri, nec corpus meum sanctificatum corrumpi, vel incinerari. Postea de David non esse hoc intelligendum ostendit, arguens Judaeos de David perperam interpretantes, dicens: Viri fratres, liceat audenter dicere vobis de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus est apud nos, et corpus ejus incineratum, et adhuc cineres ejus apud nos sunt. Unde patet non de se illud dixisse: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Sed prophetavit de resurrectione Christi, qui neque derelictus est in inferno, nec caro ejus vidit corruptionem. Quem suscitavit Deus, cujus nos testes sumus, qui ad dexteram Patris sedens, misit in nos Spiritum sanctum, qui operatur in nobis, quae videtis. Quod autem exaltatus sit ad dexteram Dei Patris, iterum probat auctoritate David prophetae dicentis: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis. Quod de David, vel alio homine, non potest intelligi. Certissime ergo scitote hunc Jesum ita esse exaltatum, et Spiritum sanctum misisse, quem vos crucifixistis.